Mirabilia urbis Romae
XX. De meta et de tiburtino Neronis
In Naumachia est sepulcrum Romuli, quod vocatur Meta, que fuit de miro lapide tabulata, ex quibus factum est pavimentum paradisi et graduum sancti Petri. Habuit circa se plateam tiburtinam XX pedum cum cloaca et florali suo.
Circa se habuit tiburtinum Neronis tante altitudinis quantum castellum Adriani, miro lapide tabulatam, ex quibus opus graduum et paradisi peractum fuit. Quod edificium rotundum fuit duobus gironibus sicut castrum, quorum labia erant cooperta tabulis lapideis pro stillicidiis, iuxta quod fuit crucifixus beatus Petrus apostolus. |
Le miracole de Roma
III. De la Meta et de lo Castiello.
I'Naumachia ène lo sepolcro de Romulo, lo quale se clama Meta de Sancto Pietro. La quale fo de belle marmora tabolata, de le quale foro facte le scale et lo pavimento de paradiso de Sancto Pietro. Et abbe intorno ad sì de plaza XX pedi, facta de tebertina, co la clavica donne scolava l'acqua de la placza de la Meta.
IV. De lo Terrebinto de Nero.
Ad lato ad essa fo lo Teribintho de Nero, tanto alto quanto lo Castiello Adriano. Lo quale fo de granne prete tabolato. Et abbe doi gyroni sicomo lo Castiello. Et li gironi de sopre erano cohoperti de granne tabole de marmo pro l'acqua. Et quello Terebynto fo ad lato dove fo crucifixo santo Pietro apostolo, là dov'ène mo' Sancta Maria in Trasbedina. |
Graphia aureae urbis Romae
In Naumachia est sepulcrum Romuli, quod vocatur Meta, que fuit miro lapide tabulata, ex quibus factum est pavimentum paradisi et graduum Sancti Petri.
Habuit circa se plateam Tiburtinam XX pedum cum cloaca et florali suo. Circa se habuit Terebinta Neronis tante altitudinis, quantum monumentum Adriani, miro lapide tabulata, ex quibus opus graduum et paradisi peractum fuit. Quod edificium rotundum fuit duobus gironibus sicut et monumentum, quorum labia erant cooperta tabulis lapideis pro stillicidiis, iuxta quod fuit crucifixus beatus Petrus Apostolus. |
Poggio Bracciolini, De varietate fortunae
Pyramis est praeterea in Vaticano grandis operis, instar molis, omni ornatu ablato. (...)
Quo magis miror, integro adhuc epigrammate, doctissimum virum Franciscum Petrarcham in quadam sua epistola scribere, id esse sepulcrum Remi; credo, secutum vulgi opinionem, non magni fecisse epigramma perquirere, fruticetis contectum, in quo legendo, qui postmodum secuti sunt, minore cum doctrina maiorem diligentiam praebuerunt. |
Tractatus de rebus antiquis et situ urbis Romae
In Almachia, idest iuxta Sanctam Mariam Transpontinam, est meta, quae, ut dicitur, fuit sepulchrum Remuli, qui mandato Romuli in iano mortuus fuit: et de meta praedicta, sicut iam dixi, dubito quod non fuit Remuli per Romulum facta, quia illis temposibus Romulus et sui non erant tantae potentiae. Aliam ethimologiam sibi non invenio, de qua fidem facere possim: sed sit quod vult, mirae pulchritudinis fuit in lapidibus marmoreis tabulata de quibus tabulis ornatum et constructum fuit pavimentum Sancti petri per Constantinum, consistentem imperatorem. Habuit dicta meta circa se gradus viginti et altitudinis pedum decem, cum platea Tiburtina, et cloaca et foro.
In opposito eius fuit Terabintum Neronis, quod aedificatum fuit super vestigia templi Iovis: de quo paret conca platae, in qua sacerdotes parasiti praedicabant illis temporibus in quibus Terabintum fuit. Postquam destructum est, aedificatum fuit templum Dianae et moles Adriana cum ponte quae nun ad praesens vocatur castrum Sancti Angeli, ut inferius postea subsequetur , ut epitaphiis apparet, usque ad Crescentium imperatorem, qui trastulit sibi nomen praedictum in castrum Crescentii, et usque ad odiernum pervenit nomen, quod a beato Gregorio papa sic denominatum extitit castrum Sancti Angeli.
(...)
Palatium Scipionis fuit in caballo, in via Cornelia, quod apparet adhuc. |